monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 114
{XXXVIII} sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam adalligent oleoque perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina decocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis unguibus ranae aeque adalligatae et rubeta, si iocur eius vel cor adalligetur in panno leucophaeo. cancri fluviatiles triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt.